

Epistola I ad Corinthos*
Caput 1: Versus 26
Videte enim.Vere stultum et infirmum Dei, est sapientius et fortius hominibus. Quod in vobis potestis experiri. Insipientes enim et infirmi vos vocaverunt, inter stulta et infirma Dei enumerati sunt tales vocatores, qui tamen confundunt sapientes et fortes. Et vere sunt tales,quia non multi.Non autem ait,nulli,forsan pro se, qui solus inter apostolos saecularium litterarum peritus, terrenarum opum dives, Romanae dignitatis parentela conspicuus fuit; qui tamen haec nihili pendit, nec usus est eis.